OPTICE

OPTICE
OPTICE
Latine minus commode Perspectiva, melius Aspectiva, scientia est Geometriae subalternata, quae de radiis visûs et lucis, sive de visione ac illuminatione tractat. Eius dign itatem loquuntur oculi, quibus omnem Philosophiam debemus, ut testis est Plato in Timaeo, ac Philo in Mundi opificio: Item lux et color, quibus nil melius, nil iucundius. Usus maximus in cognoseenda cuiusquerei magnitudine, altitudine, distantia; Unde fine illa, in mirandis Naturae tam Caelestis, quam Elementaris, etiam cum oculis aberratur, ut fuse demonstrat Ioh. Pena Epist. ad Carolum Lotharingum Cardin. quam Euclidis Opticis et Catoptricis, praemisit. Imo huius beneficiô, in Physicis quoque ac Astrologicis, ulterius, quam ante a summis ingeniis factum fuit, progressu, tubô dioptricô cognoscimus maculas in Sole; Lunae fupersiciem esse inaequalem, ac quasi montibus attolli, quasi vallibus deprimi; viam lacteam, contra quam Aristoteli visum erat, nihil esse, nisi condensationem slellarum minutarum; Iovem a 4. Planetis circumiri certis periodis et intervallis; Venerem, Lunae instar, nunc plenam esse, nunc in cornua acui; Saturni globum faciem habere triplicem, Mercurium, reliquorum instar Planetarum, corpore esse opacô et a Sole Iumen accipere, modoque in orbem, modo semiplenum se conspiciendum praebere; Lunulam
quandam Saturnum 16. dierum spatiô circumire, eiusque corpus annulô circumcinctum esse; atque exinde pro vario ad Solem Terramque nostram situ modo ansatum, modo rotundum, nonnumquam etiam lineâ rectâ ad utrumque latus extensâ apparere. In terris similiter miranda plane ac stupenda haec Ars edit: ut cum in speculorum compositione pro uno referimus centum: aut cum facimus, ut homo videatur capite deorsum ambulare, aut colorem faciei pro lubitu variamus, aut Manes etiam videmur ab Inferis suscitare, sistereque Helenam, Hectorem, Aeneam, Didonem, Scipionem, Augustum et alios quos lubet; quo in Scientiae genere maxime hôc aevô celebris est Noribergae Grundlerus quidam, Carolo Patino Relat. quartâ Histor. memoratus. Sed praeteritô saeculô ingens Artis specimen edidit, qui duo specula consecit ingeniô tam mirandô, ut quisquis alterutrum eorum intuetur, suum quidem corpus, humeros, pectus, brachia, at non alium, quam Cosmi Medicaei, primi Hetruriae M. Ducis vultum videat faciemque: digna proin, quorum alterum in Galliae Regis cimeliarchio, in Thesauro D. Marci alterum, magna cum cura adserventur, vivam incliti Cosmi imaginem posteritati, memorabili ratione, repraesentantes. In re bellica, quantum Archimedes hâc Arte effecerit, notum; quando naves accendit Marcelli Syracusas obsidentis, solusque deduxit prodigiosae magnitudinis navem Hieronis Regis quam universae Siciliae vires movere vix poterant. Hodieque pervulgatum est, radiis Solis ad certum punctum collectis plumbum liquefacere; lignum ac stipulas accendere: Nec nisi eius ope metiri intervallum modumque licet, quô balistis, catapultis ac machinisaeneis, moenia vel portae quati possint. Ut de Architectura, Statuaria, Graphice nihil addam. Nec leviter sane Opticae debent senes ac myopes, quod et acutius et longius vident perspicillis cuiusque visui accommodatis: quorum notitia Veteribus nulla fuit. Nam quod Plautus Mostellaria Actu 1. Sc. 1. meminit Conspicilli, nil aliud ibi, quam locum, unde quis conspicere possit, intelligit, interpretante sic verba eius Noniô Marcellô etc. Ut iam olim non sine ratione scripserit A. Gellius l. 16. c. 18. Ο᾿πτικὴ facit multa demiranda. Partes eius Blancanus Appar ad Scientias Mathem. et iam ante eum Ioh. Cantuariensis, tres faciunt, Opticen in specie sic dictam, quae de Ι᾿θυφανείᾳ sive visione et illuminatione directa: Catoptricen, quae de visione et illuminatione repercussa sive reflexa, qualis in speculis fit: et Dioptricen seu Mesopticen, quae de visione ac illuminatione refracta, tractat; de quibus omnibus, ut et singularum usu mirandisque effectis vide Gerh. Ioh. Voss. de Scientiis Mathem. c. 23. et seqq. et infra quoque aliquid voce Scenographia. In Musaeo Kircheriano Romae Optica experimenta multifaria visuntur, una cum nonnullis fallaciis, quae directô radiô ini obiectum tendunt ac elegantium figurarum species repraesentant ex certo puncto, cum tamen in omni alio loco non nisi confusa quaedam colorum congeries appareat. Ibidem eadem tabula tres aut plures differentes repraesentat figuras, ex differenti stationis loco. Figurae item, quae, quôcumque declinaveris locô, te impetere telô videntur: aliae insuper, quae in figurato plano nescio quos abscessus et ambages mentiuntur et tamen accuratius examinando et indagando capita aut membra humana, aliarumque rerum schemata figurant. Quorum effectuum ratio est a differenti angulorum incidentia, unde plus minus in uno, duobus, tribus aut etiam quinque locis stationum obiecta variat: uti Auctor pluribus docet in Arte Lucis et Umbrae. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Societat. Iesu Musaeo Romae p. 36. ut et supra in voce Anacamptica. PRAECIPUI OPTICAE SCRIPTORES, EX EODEM VOSSIO. Euclidis Optica et Catoptrica, in hanc Scientiam introducunt. Archimedes, de Speculis ustoriis parabolicis scripsit: ut et Ptolemaeus, sed necdum lucem vidit, ut indicat Maurolycus. Heliodori Larissaei Opticorum fragmenta, ab Ignatio Dante, cum Euclidaeis, Italice a se redditis, edita sunt. Philippus Opuntius, temporibus Philippi Macedoniae Regis, de Opticis et Enopticis scripsit. Aristotelis quoque de Opticis liber olim extabat, ut Laertius, et Vincentius Bellovacensis, testantur. Ptolemaeus Alexandrinus, sub M. Aurelio Imperatore Planisphaerium reliquit. Alhazonis quoque sive Alhazeni Opticae laudem merentur: Fuit is Arabsacutus, floruitque, cum Saraceni in Hispaniis et per eos studia Matheseos ibi multum vigerent. Vitello seu potius Vitellio, non minus pulchram Opticis operam impendit, libr. 10. licet pleraque mutuatus ex Euclide, Archimede, Ptolemaeo et Alhazeno. Vixit A. C. 1252. Vide Thesaurum Opticae. Ioh. Peccamus, S. Bonaventurae discipulus, Archiepiscop. Cantuariens. et Angliae totius Primas, Perspectivam communem librô unô, alterô Perspectivam particularem, consignavit, circa A. C. 1279. Rogerus Baconus, Anglus, Ordinis S. Francisc. Monachus, circa eadem tempora, de Perspectiva singulari, distincta, ac continua: de visu et speculis: de Speculi facultate; de forma resultante in speculo deque Speculis usteriis, varia scripsit: Quodtam miranda opere Mathesios praestaret, ab invidis ac imperitis, apud Clementem IV. Magiae Daemoniacae accusatus, ac propterea aliquandiu in carcere detentus. Iohannes Petsan, Opticen scripsit, a Fr. Maurolyco emendatam. Blasius Pelacanus Parmensis, subtilissimas in Astrologicis et Opticis quaestiones reliquit. Docuit autem Ticini sub Iohanne Galeacio. Quibus
memoratus supra Blancanus iungere iubet Orontium de Speculo ustorio, Maurolyci Photismos, et Diaphana, de Specillis ac Iride. Praeterea idem nos remittit ad Baptistae Portae l. 9. Ioh. Keppleri Paralipomena ad Vitellionem atque eiusdem
Optica et Dioptrica. Item Guil. Ubalui Marchionis Perspectivam Scenographicam, Marini Ghetaldi l. de Parabola et Speculo ustorio, Vignolae, Seb. Serlii, Dan. Barbari, aliorum, Perspectivam Ital. scriptam, Ioh. Lenkeri Norimbergensis Perspectivam Germ. consignatam. E ut Latinis potius inhaereamus; duo Iohannes, unus Cantuariensis, alter cognomine Pisanus, patriâ Cameracensis, praeteritô saeculô in eadem Arte exstitêre celebres. Nec indictus abeat Conradus Dasypodius, apud Argentinenses Math. Prof. (discipulus Christiani Herlini, Mathematici non incelebris, Argentinensis) qui, inter alia, in Opticis et Catoptricis varia edidit: ut nee Frid. Risnerus, qui adhuc adolescens P. Ramum iuvit in inchoanda Optica, illamque libris 4. absolvit. Francisc. quoque Aquilonius Bruxellensis, 6. Opticorum reliquit libros, exstinctus Hispali A. C. 1617. Quibus subiungendum nobile Gallorum par, Martinus Mersennius et Renatus Cartesius: quorum prior Optices Libros 7. edidit; posterior Dioptricen evulgavit, in qua subtiliter de decem hisce capitibus disserit. 1. de Lumine. 2. de Refractione. 3. de Oculo. 4. de Sensibus in genere. 5. de Imaginibus, quae formantur in fundo oculi. 6. de Visione. 7. de modis visum persiciendi. 8. de Figuris, quae pellucida corpora requirunt, ad detorquendos refractione radios, omnibus modis visioni inservientibus. 9. de Specillis. 10. de Modo expoliendi vitra. In quibus omnibus multorum longe alias reddit causas, quam priores fecêre. Vide Voss. l. cit. c. 27.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • OPTIQUE — ON PEUT, semble t il, définir l’optique comme l’étude des moyens de transmission des informations par la lumière, ces informations portant soit sur la forme, la luminosité, la couleur, la position d’objets dont on obtient des images, soit sur… …   Encyclopédie Universelle

  • captor — CAPTÓR, captoare, s.n. Aparat electric sau electromagnetic care serveşte la transformarea semnalelor sonore sau optice în semnale electrice. – Din fr. capteur. Trimis de valeriu, 11.02.2003. Sursa: DEX 98  captór s. n., pl. captoáre Trimis de… …   Dicționar Român

  • uviol — UVIÓL s.n. Sticlă transparentă pentru radiaţiile ultraviolete, folosită la aparate optice. (cf. germ. Uviol, fr. uviol) [def. MDN] Trimis de tavi, 27.05.2004. Sursa: DOOM  UVIÓL s.n. Varietate de sticlă transparentă pentru radiaţiile… …   Dicționar Român

  • amplifica — AMPLIFICÁ, amplífic, vb. I. tranz. şi refl. A da sau a căpăta amploare, a (se) mări, a (se) lărgi, a (se) dezvolta (din punct de vedere cantitativ, intensiv etc.) – Din lat. amplificare, fr. amplifier. Trimis de RACAI, 30.01.2006. Sursa: DEX 98  …   Dicționar Român

  • birefringent — BIREFRINGÉNT, Ă, birefringenţi, te, adj. (Despre un cristal sau alte medii optice) Care prezintă fenomenul birefringenţei. – Din fr. biréfringent. Trimis de paula, 21.06.2002. Sursa: DEX 98  birefringént adj. → refringent Trimis de siveco, 13.09 …   Dicționar Român

  • constringenţă — CONSTRINGÉNŢĂ, constringenţe, s.f. Mărime caracteristică sticlelor optice din punctul de vedere al dispersiei luminii. – Din fr. constringence. Trimis de IoanSoleriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  constringénţă s. f., g. d. art. constringénţei; pl …   Dicționar Român

  • interpupilar — INTERPUPILÁR, Ă, interpupilari, e, adj. Care se află între centrele optice ale celor două cristaline ale ochilor omului; interocular. Distanţă interpupilară. – Inter1 +pupilar. Trimis de valeriu, 21.07.2003. Sursa: DEX 98  interpupilár adj. m.… …   Dicționar Român

  • iris — ÍRIS, (I) irisuri, s.n., (II) irişi, s.m. I. s.n. 1. Membrană circulară, colorată a ochiului, situată înaintea cristalinului, în mijlocul căreia se găseşte pupila. 2. Diafragmă cu diametru variabil, folosită la instrumentele optice pentru a regla …   Dicționar Român

  • opart — OP ÁRT s.n. Tendinţă în arta contemporană care încearcă îmbogăţirea expresivităţii imaginii abstracte prin obţinerea unor efecte optice, în funcţie de mişcările privitorului. – Din engl. op[tical] art. Trimis de oprocopiuc, 07.05.2004. Sursa: DEX …   Dicționar Român

  • optician — OPTICIÁN, Ă, opticieni, e, s.m. şi f. Specialist în optică (I 1); persoană care face, repară sau vinde instrumente optice. [pr.: ci an] – Din fr. opticien. Trimis de oprocopiuc, 10.05.2004. Sursa: DEX 98  opticián s. m. (sil. ci an), pl.… …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”